monumenta.ch > Plinius > sectio 141 > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 0, 30
non queo mihi temperare quo minus ad hoc pertinentia ipsa censorii Catonis verba ponam, ut appareat etiam Catoni de militari disciplina commentanti, qui sub Africano, immo vero et sub Hannibale didicisset militare et ne Africanum quidem ferre potuisset, qui imperator triumphum reportasset, paratos fuisse istos, qui obtrectatione alienae scientiae famam sibi aucupantur: Quid enim? ait in eo volumine, scio ego, quae scripta sunt si palam proferantur, multos fore qui vitilitigent, sed ii potissimum, qui verae laudis expertes sunt. eorum ego orationes sivi praeterfluere.